Klasický latinský překlad

1. Verbum sine mendacio,certum et verissimum:

2. Quod est inferius, est sicut quod est superius et quod est superius, est sicut quod est inferius, ad perpetranda miracula rei unius.

3. Et sicut omnes res fuerunt ab uno, mediatione unius, sic omnes res natae fuerunt ab hoc una re, adaptatione.

4. Pater eius est sol, mater eius luna;

5. portavit illud ventus in ventre suo; nutrix eius terra est.

6. Pater omnis telesmi totius mundi est hic.

7. Vis eius integra est, is versa fuerit in terram.

8. Separabis terram ab igne, subtile a spisso, suaviter, cum magno ingenio.

9. Ascendit a terra in coelum, iterumque descendit in terram et recipit vim superiorum et inferiorum.

10. Sic habebis gloriam totius mundi. Ideo fugiet a te omnis obscuritas.

11. Hic est totius fortitudinis fortitudo fortis; quia vincet omnem rem subtilem, omnem que solida penetrabit.

12. Sic mundus creatus est,

13. hinc erunt adaptationes mirabiles, quarum modus est hic.

14. Itaque vocatum sum Hermes Trismegistos,habens tres partes philosophiae totius mundi.

15. Completum est quod dixi de operatione solis.

 

Zdroj: Bor, D. Ž.: Otec filosofů a alchymistů. In: Svazek knižnice Logosu 0. Trigon 2001, str. 44n.

<<< ZPĚT